Part 16 (2/2)
LXII.
Vesper adest, iuvenes, consurgite: Vesper Olympo Expectata diu vix tandem lumina tollit.
Surgere iam tempus, iam pingues linquere mensas, Iam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! 5
Cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra: Nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes.
Sic certest; viden ut perniciter exiluere?
Non temere exiluere, canent quod vincere par est.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! 10
Non facilis n.o.bis, aequales, palma paratast, Adspicite, innuptae sec.u.m ut meditata requirunt.
Non frustra meditantur, habent memorabile quod sit.
Nec mirum, penitus quae tota mente laborent.
Nos alio mentes, alio divisimus aures: 15 Iure igitur vincemur, amat victoria curam.
Quare nunc animos saltem convert.i.te vestros, Dicere iam incipient, iam respondere decebit.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis? 20 Qui natam possis conplexu avellere matris, Conplexu matris retinentem avellere natam Et iuveni ardenti castam donare puellam.
Quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! 25
Hespere, qui caelo lucet iocundior ignis?
Qui desponsa tua firmes conubia flamma, Quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes Nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
Quid datur a divis felici optatius hora? 30 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hesperus e n.o.bis, aequales, abstulit unam * * * *
_Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee_!
Namque tuo adventu vigilat custodia semper.
Nocte latent fures, quos idem saepe revertens, Hespere, mutato conprendis nomine Eous. 35 At libet innuptis ficto te carpere questu.
Quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis, Ignotus pecori, nullo convolsus aratro, 40 Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber * * * *
Multi illum pueri, multae optavere puellae: Idem c.u.m tenui carptus defloruit ungui, Nulli illum pueri, nullae optavere puellae: Sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est; 45 c.u.m castum amisit polluto corpore florem, Nec pueris iocunda manet, nec cara puellis.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
<script>