Part 12 (2/2)

Vosque item simul, integrae Virgines, quibus advenit Par dies, agite in modum Dicite 'o Hymenaee Hymen, O Hymen Hymenaee,' 40

Vt lubentius, audiens Se citarier ad suom Munus, huc aditum ferat Dux bonae Veneris, boni Coniugator amoris. 45

Quis deus magis anxiis Est petendus amantibus?

Quem colent homines magis Caelitum? o Hymenaee Hymen, O Hymen Hymenaee. 50

Te suis tremulus parens Invocat, tibi virgines Zonula soluunt sinus, Te timens cupida novos Captat aure maritus. 55

Tu fero iuveni in ma.n.u.s Floridam ipse puellulam Dedis a gremio suae Matris, o Hymenaee Hymen, O Hymen Hymenaee. 60

Nil potest sine te Venus, Fama quod bona conprobet, Commodi capere: at potest Te volente. quis huic deo Conpararier ausit? 65

Nulla quit sine te domus Liberos dare, nec parens Stirpe cingier: at potest Te volente. quis huic deo Conpararier ausit? 70

Quae tuis careat sacris, Non queat dare praesides Terra finibus: at queat Te volente. quis huic deo Conpararier ausit? 75

Claustra pandite ianuae, Virgo ades. viden ut faces Splendidas quatiunt comas?

Tardet ingenuos pudor: * * * *

Quem tamen magis audiens 80 Flet, quod ire necesse est. 81

Flere desine. non tibi, A- (86) runculeia, periculumst, Nequa femina pulchrior Clarum ab Oceano diem 85 Viderit venientem. (90)

Talis in vario solet Divitis domini hortulo Stare flos hyacinthinus.

Sed moraris, abit dies: 90 _Prodeas, nova nupta._

Prodeas, nova nupta, si Iam videtur, et audias Nostra verba. vide ut faces Aureas quatiunt comas: 95 Prodeas, nova nupta.

Non tuos levis in mala Deditus vir adultera Probra turpia persequens A tuis teneris volet 100 Secubare papillis,

Lenta quin velut adsitas Vitis inplicat arbores, Inplicabitur in tuom Conplexum. sed abit dies: 105 Prodeas, nova nupta.

O cubile, quod omnibus * * * *

* * * * 110 Candido pede lecti,

Quae tuo veniunt ero, Quanta gaudia, quae vaga Nocte, quae medio die Gaudeat! sed abit dies: 115 Prodeas, nova nupta.

Tollite, o pueri, faces: Flammeum video venire.

Ite, concinite in modum 'O Hymen Hymenaee io, 120 O Hymen Hymenaee.'

Ne diu taceat procax Fescennina iocatio, Nec nuces pueris neget Desertum domini audiens 125 Concubinus amorem.

Da nuces pueris, iners Concubine: satis diu Lusisti nucibus: lubet Iam servire Talasio. 130 Concubine, nuces da.

<script>