Part 28 (1/2)
O what kind visits daily pa.s.s 'Twixt Thy great self and such poor gra.s.s: With what sweet looks doth Thy love s.h.i.+ne On those low violets of Thine, While the tall tulip is accurst, And crowns imperial die with thirst!
O give me still those secret meals, Those rare repasts which Thy love deals!
Give me that joy, which none can grieve, And which in all griefs doth relieve!
This is the portion Thy child begs; Not that of rust, and rags, and dregs.
JORDANIS.
Quid celebras auratam undam, et combusta pyropis Flumina, vel medio quae serit aethra salo?
aeternum refluis si pernoctaret in undis Ph[oe]bus, et incertam sidera suda Tethyn Si colerent, tantae gemmae! nil caerula librem: Sorderet rubro in littore dives Eos.
Pactoli mea lympha macras ditabit arenas, Atque universum gutta minuta Tagum.
O caram caput! O cincinnos unda beatos Libata! O Domini balnea sancta mei!
Quod fortunatum voluit spectare ca.n.a.lem, Hoc erat in laudes area parva tuas.
Jordanis in medio perfusus flumine lavit, Divinoque tuas ore beavit aquas.
Ah! Solyma infelix rivis obsessa prophanis!
Amisit genium porta Bethesda suum.
Hic Orientis aquae currunt, et apostata Parphar, Atque Abana immundo turbidus amne fluit, Ethnica te totam c.u.m f[oe]davere fluenta, Mansit Christicola Jordanis unus aqua.
SERVILII FATUM, SIVE VINDICTA DIVINA.
Et sic in cithara, sic in dulcedine vitae Et facti et luctus regnat amarities.
Quam subito in fastum extensos atque esseda[68] vultus Ultrici oppressit vilis arena sinu!
Si violae, spiransque crocus: si lilium [Greek: aeinon]
Non nisi justorum nascitur e cinere: Spinarum, tribulique atque infelicis avenae Quantus in hoc tumulo et qualis acervus erit?
Dii superi! d.a.m.nosa piis sub sidera longum Mansuris stabilem conciliate fidem!
Sic olim in c[oe]lum post nimbos clarius ibunt, Supremo occidui tot velut astra die.
Quippe ruunt horae, qualisque in corpore vixit, Talis it in tenebras bis moriturus h.o.m.o.
FOOTNOTES:
[68] The original edition misprints _essera_.
DE SALMONE
_Ad virum optimum, et sibi familiarius notum: D. Thomam Poellum Cantrevensem: S. S. Theologiae Doctorem._
Accipe praerapido salmonem in gurgite captum, Ex imo in summas c.u.m penetra.s.set aquas, Ment.i.tae culicis quem forma elusit inanis: Picta coloratis plumea musca notis.
Dum captat, capitur; vorat inscius, ipse vorandus; Fitque cibi raptor grata rapina mali.
Alma quies! miserae merces ditissima vitae, Quam tuto in tacitis hic latuisset aquis!
Qui dum spumosi fremitus et murmura rivi Quaeritat, hamato sit cita praeda cibo, Quam grave magnarum specimen dant ludicra rerum?
Gurges est mundus: salmo, h.o.m.o: pluma, dolus.